Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/179

qui iuris originem commentario alioquin doctissimis ornarunt, non altius urbis Romae initiis mentis aciem intendisse, ipsum vero usque ad altissimum caput iuris pervenisse, unde omncs iegum civilium nervi et, ut ita dicam, sensus originem capiunt; eoque inspecto, leges veras de facie agnovisse ac discrevisse ab assimilatisi caput, inquam, veri iuris, in quo germanae iurisprudentiae oculi micant, vidisse, sine quibus haec caeca est et palpat in tenebrisi nec alia ratione «divina avis» appellata est aquila nisi quia locis nidulatur celsioribus volatque sublimius et longe eminus cernit: similia in auctore admirabere, si mentis acumen sublimitatemque suspexeris illamque ad aeterna et caelestia subvolantem. Quid quod non suae mentis modo celsitudinem acumenque ostendit; sed discentium etiam inertes hebescentesque mentes quasi ophtalmacis quibusdam pharmacis adeo acuit, ut remotissiman caligineque antiquitatis et aeternitatis offusam iuris stirpem darò cernere possint intuitu? A quo etiam medicamine aquilani commendat Aelianus: Ei <»v peliti "ti? ’Attuai) ti]v x o ^l v aúroú Sux^apòjv fatata trotto áp|3tarvópevog oberai, xal ò|ututovs y°úv I5eív e|ei toúg òcpfla/.povg. Et quamvis nihil in auctore fellei, nihil amarulenti invenias, inest tamen singularis ingenii acrimonia, quae aliorum ingeniis quasdam adfert utilitates illis persimiles, quas nostro corpori xotap quippe frigida excalefacit, ignava excitat, crudas incoctasque doctrinas digerit expurgatque ab omni faece erroris et falsae persuasionis, unde valeant sanam inde haustam eruditionem in succum sanguinemque convertere b). Accedit lepos mellitusque Stylus, quo quicquid in eius erudito opere traditur attico melle conspersum dixeris.

Pluribus fortasse, quam par erat, oneravi epistolam; sed quid sentirem de libro, ut dicerem, efflagitasti: dixi ex animo, nec potui brevius coetera coram. Gratias tibi de mirifico munere maximas ago: salutem multarn auctori dicito. Vale.

In Antiniano, id. augusti mdccxxi.

(1) Ob philologiam in genus scieutiae redactara. Libro 11, parte n [V.].