Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/177

et a delieto avocans, quae non tum denique incipit lex esse cum scripta est, sed cum orta est; orta est autem simul cum mente divina. Quamobrem lex vera atque princeps, apta ad iubendum et ad vetandum, ratio est recta summi Iovis». Commemini etiam ex Philippica XI, concinnae definitionis huiusmodi: «Est lex nihil allud nisi recta et a numine deorum tracta ratio, iubens honesta et prohibens contraria». Non apparatus atque ornatus gratia dixit Cicero «nihil aliud», sed ut discluderet quicquid non est tractum a numine, sed aliunde ascitum et accersitum; nec quia adiunctum est legi, iccirco cum illa confusum est; nam, ut ita dicam, adplumbatum est non ferruminatum: quare eiusdem legislatoris arbitrio replumbari et abrogari potest, et magis favore, ut idem secundo De legibus ait, quain re legis nomen tenet. Non ita vera lex, quae non a legislatoris arbitrio et auctoritate, sed ab aeterna numínis mente profecta est; quae figi refígique nullo tempore nulloque potest modo, vivitque vita numinis sempiterna, obliteratisque tabulis quibus continebatur, mutataque voluntate eius qui eam scripsit, deletaque republica cui scripta fuit, ipsa nihilominus permanet, aeternumque manebit in suo principio, de quo scriptum est: év aÙTtji ^cor) ijv. Et hoc est quod edisserit auctor et a vestigiis indagai; quandoquidem omnem mente dilucida orbem collustrat versatque omnia tempora vel obscurissima et pleraque reticentiae tenebris obducta novo lumine ab oblivione vindicat; nam in quibus omnis deficit historia in iis praesto est ei philosophia (*), cuius alis ad sublimia et aeterna ascendit principiumque iuris invenit universi; cuius semina, ceu sparsa quaedam vestigia in priscis poétarum sermonibus, in antiquissimarum rerumpublicarum primordiis, in vetustissimarum gentium moribus et Duodecim Tabularum fragminibus quamplurimum iuris primarum gentium continentia, praelucente metaphysica face deprehendit, ut nihil dicere possis quod in ea indagine non vestigatum reliquerit. Vide quantum a ceteris originis iuris civilis vestigatoribus distet! Illi in unis cunabulis

(1) Quod historiam iuris universi philosophiae principiis fundarit, libro 11, parte 11 [V.].