Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/175

rem haec definita est illic ab Ulpiano: «constans et perpetua voluntas», et proposita a Triboniano et compilatoribus, ut esset exemplar ad quod quisque, tanquam ad cynosuram, respicere debeat habeatque optimum quod sequatur, tametsi non assequatur; prima enim sequentem, honestum est in secundis tertiisque consistere, et magna sunt ea quae sunt optimis proxima. Itaque respicit ad hanc cura primis legislator condendo leges, dein eas exequendo magistratus, interpretando respondendove iurisconsultus, cives obtemperando, quorum varia licet sit imitatio, unam tamen eandemque refert iustitiam archetypam, sed quam formant obtemperantes cives imaginem ea sola finis est iuris; quam vero exprimit legislator suis peculiaribus legibus vel secundum illas magistratus ius dicens vel respondens interpretansque iurisconsultus, haud finis iuris est, sed ad hunc fínem adipiscendum obtinenduinque, instrumentum (•>. Nulla ergo harum imaginum ipsissima iustitia est, quam finivit Ulpianus et ab omnibus spectandam proposuit romanus legislator initio suae Nomothesicie, cuius votum fuit ut quisque contenderet ad eant, et inde imaginem eius ducerei quo pulchrior ac similior esset exemplari, haud ignorans paucis quos aequus amavit Iupiter id datum; iccirco multitudini, cui negatum, suis legibus descriptam iustitiae imaginem, cognitu facilem, omnibus obviam exhibuit, ne difficultatis obtentu ab illius cultu retraherentur, mediis contentus officiis, quae laudabiles reddunt obtemperantes cives. An etiam laudandi sunt iurisconsulti, qui solatii iustitiam in legibus descriptam venantur, germanam vero atque ideam eius ignoranti Certe hoc dat Cicero primo De legibus nemini, iurisconsultos exagitans, qui magna professi in parvis versantur, et alibi Servium Sulpicium commendans, qui non magis iuris consultus quae iustitiae fuit et quae proficiscebantur a legibus semper ad aequilatem referebat. Et haec, quam legibus opponit, aequitas, non alia est nisi quae nullis scriptis legibus continetur, non alia nisi summa ratio insita in natura atque

(1) Quod oranes alii, praeter Deura, fines iuris sint media quibus hominem a se impulsum ad se circuraagit Deus, ut per universam tractationem probatur [V.].