Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/154

Caeterum U. C. 303 [A. N. Chr. 451] decemviri electi (quorum caput Ap. Claudius Sabinus ex patriciis minorum gentium, reliqui fere omnes plebeii) ad leges condendas, ut eas in duodecim tabulis (vere aeneis, non eboreis roboreisve) inciderent, triennio quasi elapso, tyrannidis specie morantes, abdicare coacti sunt. Exinde illis legibus aliisque quasi annuatiin auctis, sacra, publica, privata recepere incrementa. Hermodoro ephesio, Atheniensium legum interprete, et Papyrio ilio iuris papyriani collectore, ommissis, ad rem accedamus, examinando an primi iurisconsulti patricii an plebeii fuerint. Antiquiores serie magistratuum gestorum proponam.

Ap. Claudius Caecus («secundus» dictus, habito respectu ad decemvirum legumlatorem) consul fuit cum L. Volumnio Fiamma U. C. 447 [A. N. Chr. 307]. Is, ut dictum est, patritius fuit. Quae de tertio Ap. Claudio notavit clarus vir Iacobus Gothofredus, plusquam incerta esse, alibi indicabam.

Cn. Flavius, tribunus plebis, coss. Q. Marcio Tremulo, P. Cornelio Arvina, U. C. 448 [A. N. Chr. 306], fastos plebi promulgavit cum magna senatus nobiliumque indignatione. Ex Macro (Livius, Cicero, Pomponius iurisconsultus) aedilis plebis sequenti anno factus. Hinc, arcano patritiorum detecto, tot processore iurisconsulti, fere omnes plebeii, tantum abest ut patritiorum peculiare esset munus, ut ex dicendis liquido apparebit.

P. Sempronius Longus, Sophus postea dictus, tribunatum plebis bis aedilitatemque exercuit. Consulatum obtinuit, collega P. Sulpicio Saverrione U. C. 450 [A. N. Chr. 304]. Triumphavit de Aequis. Magister equitum factus est. Is coniugem repudii nota affecit, nihil aliud quarn, se ignorante, ludos ausa spedare (Capitolinus, Livius, Valerius Maximus).

Ti. Coruncanius, tribunus plebis ter, aedilis plebis, consul U. C. 474 [A. N. Chr. 280] cum P. Valerio Laevino, et triumphavit. Primus ex plebeiis pontifícatum maximum adeptus est et dictator factus (Livius, Capitolinus, Zonaras, Gruterus).

Q. Mucius Scaevula, augur, his temporibus, vindicando Pomponium iurisconsultum, adnumeratur a Cuiacio, iurisprudentiae vere principe. Textum innumeri ex nostris emendant et ex