Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/96

deducimus: signa vero et iudicia verisimilia sunt, quae Ionga observatione colliguntur. Quare, ut Galenicos non recte morborum caussas syllogismo coniicere Verulamius notabat, ita ego recentiores non recte id ipsum sorite praestare dixerim. Nam ut qui syllogismo contendit, nihil novi affert, quia in propositione vel assumptione complexio continetur; ita qui sorite confirmat, nihil aliud facit, quam explicat veruni secundum, quod in primo latebat involutum. Atqui morbi semper novi sunt et alii, ut semper alii sunt aegrotantes. Neque enim ego idem nunc sum, qui modo fui, dum aegrotantes proloquerer: innumera namque temporis momenta iam aetatis meae praeterierunt, et innumeri motus, quibus ad summum diem impellor, iam facti sunt. Atque indidem, cum in quoque, ut ita dicam, genere (nam verum genus species omnes complectitur) morbi sint infiniti, una forma omnes finiri non possunt. Cumque haec ita sint, uti syllogismo, cuius amplior pars genere constat, et hae res vero genere non continentur; ita et sorite nihil quicquam veri de iisdem rebus conficere possumus. Quare tutius consilium, ut particularia consectemur; et sorite non supra eius in hac re meritum utamur quidem, sed potissimum insistamus inductione; caussas cum recentioribus, quia explicatiores sunt, explicemus; magni tamen sigila et iudicia faciamus; et Conservatricem antiquorum, sub qua Exercitatricem et Diaetariam comprehendo, aeque ac nostram Curatricem, excolamus. vii Sed illud incommodum nostrae studiorum rationis maximum est, quod cum naturalibus doctrinis impensissime studeamus, moralem non tanti facimus, et eam potissimum partem, quae de Immani animi ingenio eiusque passionibus ad vitam civilem et ad eloquentiam accommodate, de propriis virtutum ac viciorum notis, de bonis malisque artibus, de morum characteribus prò cuiusque aetate, sexu, condicione, fortuna, gente, republica, et de illa decori arte omnium difficillima disserit: atque adeo