Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/93

V

De analysi vero, ut fatendum, quod ad quae geometriae aenigmata dottissimi antiquorum Davi erant, eius methodi facilitate nostri Oedipi fatti sunt; ita hoc ipso quod facilitas dissolvat. difficultas vero acuat ingenia, subsistendum in eo, an novissima mechanicae inventa ei quicquam sint accepta referenda. Nam nova in venire unius ingenii virtus est; ingenium vero geometria exercet. Ea enim, ut equorum agitatores acres equos aliquantisper refraenant, quo fugam celeriorem effundant, ita cohibet ingenia dum discitur, quo, dum ad usum revocetur, peracuat. Nam ingentem formarum vim iis obiicit, ut mira mentis celeritate tamquam scribendi dementa pereurrant, eaque legant atque componant, quibus proposita dissolvat problemata. Analysis autem, ut ...Phoebi nondum patiens immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deuin; ita suas rationes subducit, expectans, an forte sibi dentur, quas quaerit aequationes. Deinde Archimedem in Syracusarum obsidione miras belli macliinas excogitasse memoriae proditum est. Heic respondent Archimedem eam nosse et invidia dissimulasse. Sed qui haec dicunt, nescio an id dicant, quo hoc suum literarum reipublicae emissum donum, quod re ipsa magnum est, verbis magis adornent. Nam certe a nostris inventa, quibus potissimum longe praestamus antiquis, aeneum ignitae pilae tormentimi, navis unis instructa velis, horologiuin et pensilia hemisphaeria templorum ante omnem vulgatam analysim prodiere. Et de horologio quidem nemo est, qui tanta ex fide antiquorum susceperit patrocinimi!, quin eos a nostris longe ingenio victos esse fateatur. IUae autem vel sexdecim remorum ordinibus construetae antiquorum naves magnificentiam potius nauticae ostentabant ; at nostrae unis instructae velis vim ipsam