Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/88

Deinde sola hodie critica celebratur; topica nedum non praemissa, sed omnino posthabita. Incommode iterum: nani ut argumentorurn inventio prior natura est, quam de eorum veritate diiudicatio, ita topica prior critica debet esse doctrina. Atenim eam nostri facessunt, et nullius usus putant: nam satest, inquiunt, homines modo critici sint, rem doceri, ut quid in ea veri inest inveniant ; et quae circumstant verisimilia, eadem ipsa veri regula, nullam topicam docti vident. Sed qui certi esse possunt vidisse omnia? Unde illa summa et rara orationis virtus existit, qua «piena» dicitur, quae nihil intactum, nihil non in medium adductum, nihil auditoribus desiderandum relinquit. Natura enirn incerta est, et praecipuus, immo unus artium finis, ut nos certos reddat, recte fecisse: et critica est ars verae orationis, topica autem copiosae. Deinde in topica, sive medii inveniendi doctrina exerciti («medium» Scolastici dicunt, quod Latini «argumentum» appellant), cum iam norint omnes argumentorum Iocos in disserendo, ut scribendi elementa percurrere, iam facultatem habent ex tempore videndi quicquid in quaque caussa insit persuadibile. Qui vero eam facultatem adepti non sunt, oratoris nomen vix merent: quorum munus id est praecipuum, ut in rebus fervidis, quae cunctationem, vel comperendinationem non patiuntur (ut in nostro foro, in caussis, quae crimine Constant, et vere oratoriae sunt, saepissime usuvenit), reis, quibus paucae horae ad dicendam caussam sunt praestitutae, praesentem opein afferre possint. At nostri critici, cuin quid dubii iis oblatum est, iliud respondent: — Ista de re sine cogitem. — Ad haec, tota eloquentiae res nobis cum auditoribus est, et prò eorum opinionibus nos nostrae orationi moderari debemus, et natura ita comparatum est, ut saepe qui pollentissimis rationibus non moventur, iidem aliquo levi argomento de sententia deiiciantur. Quare, ut orator omnium animos pertigisse certus sit, omnes argumentorum locos percurrisse necesse est. Quapropter non recte notant Ciceronem multa levia dixisse: nam et levibus illis in foro, in senatu, et potissimum in concione regnavit; et orator extitit imperii Romani maiestate dignissimus. Quid illud, quod in quibus caussis haerebit orator, qui unum veruni curat, in iisdem sese expediet, qui