Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/85

II

Etenim critica id nobis dat primum verum, de quo, vel cum dubitas, certus fias; et quo omnem prorsus Academiam novam prodigasse existimatur. Analysisautem miramethodi facilitate probleraata geometrica antiquis insoluta dissolvit. Et antiqui geometria et medianica, tamquam physicae instrumentis, usi sunt; non perpetuo tamen : nostri iisdem et perpetuo, et melioribus. Nam geometriam analysi explicatiorem, et mechanicam novamne, nostrae disputationis non est; novis certe et ingeniosissimis inventis auctam adhibent duces: et, ne ab iis unquam in tenebricoso naturae itinere deserantur, methodum geometricam in physicam importarunt, qua veluti Ariadneo aliquo filo alligati, institutum peragunt iter, et caussas, quibus haec admirabilis mundi machina a Deo Opt. Max. constructa est, non iam tentabundi physici, sed velut immensi alicuius operis architecti describunt. Chemica antiquis prorsus incognita, quibus adiumentis instruit medicinam ! quae chemicorum phaenomenon similitudine apposita, quam plurimas humani corporis functiones et morbos nedum coniicit, oculis piane cernit. Certe spargirica, eius soboles, desiderabatur antiquis: nos eorum voti compotes facti sumus. Et chemica a quibusdam in physicam invecta est; uti et a quibusdam medianica in medicinam. Et chemico-physica nonnulla meteora aliaque naturae opera manu pene facit: mechanico- autem medicina per machinae momenta humani corporis describit morbos et curat. At anatome praeter sanguinis circumitum, nervorum originem et innumeros succos, vasa ductusque humani corporis, per quae iam praestabat antiquae, microscopii praesidio glandium miliarium, minutorumque viscerum, plantarum, bombicis insectorumque, et praecipue ad generationem pianissime perspiciendam, ovi incubati descriptionem ; quae omnia antiquorum oculos effugerunt, luculenter illustrat. Et astronomia, telescopio adiuta, nova sidera, multas solis easque variantes maculas et erronum phases observat: quae