Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/83

necessario desit, quam quod suppleri possit, ostendisse videatur. Idque puto factum, ut solet, quod qui summa tenent, ingentia atque infinita desiderent. Itaque talis in re literaria Verulamius egit, quales in rebus publicis maximorum potentes imperiorum, qui, summam in humanum genus potentiam adepti, ingentes suas opes in ipsam rerum naturam vexare, et sternere saxis maria, velificare montes, aliaque per naturam vetita irrito tamen conati sunt. Enimvero omne, quod homini scire datur, ut et ipse homo, finitum et imperfectum. Quod si nostra cum antiquis tempora comparemus, reique literariae utrinque pensemus utilitates et damna, eadem nobis ratio cum priscis fortasse constiterit. Multa enim nobis detecta, antiquis penitus ignorata: et multa antiquis gnara, nobis prorsus incognita: complures nobis sunt facultates, ut in alio literarum genere proficiamus; complures illis, ut in alio fuere: illi toti in aliquibus artibus excolendis, quas nos fere negligimus; nos in quibusdam, quas illi piane contempserunt: multae illis commode unitae doctrinae, quas nos discerpsimus, et aliquot nobis, quas illi incommode divisas tractarunt: tandem non paucae duntaxat speeiem mutarunt et nomen. Quae mihi res argumentum apud vos, ingenui adolescentes, disserendum praebuerunt: Utra studiorum ratio rectior meliorque, nostrane, an antiquorum? In quo edissertando commoda incommodaque utriusque ad exemplum conferemus: et quae nostra incommoda vitari, et qua ratione possint: quae autem non possint, cum quibus antiquorum incommodis compensentur. Res nova est, ni fallor; sed tam scitu necessaria, ut mirum, quod nova sit. Invidiam declinaverim, si me non tam nostra vel antiquorum incommoda reprehendere, quam utriusque aetatis commoda componere velie existimetis. Vestra caussa est: ne si plus quam antiqui aliis in partibus scitis, aliis minus sciatis; sed habeatis rationem, qua plus quam antiqui in ipsa summa scire possitis; et quae nostrae studiorum rationis incommoda vitari non possunt, incommodorum antiquae memores aequo animo perferatis. Et quo rem facilius intelligere totani possitis, illud internoscatis oportet, me non heic scientias scientiis, artesque artibus