Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/79

V1NCENTIUM GRIMANUM S.R.E. CARDINALEM AMPLISSIMUM ET EXCELLENTISSIMUM REGNI NEAPOLITANI PRO CAROLO AUSTRIO TERTIO EIUS NOMINIS REGE MODERATOREM OFFICIUM Cum sacri iuris sit, Vincenti Grimane, cardinalis amplissime, res haud consecratas haberi, quae non sunt rite per pontifices dedicatae; cumque regia haec regni Neapolitani academia studiorum huius anni inauspicationem Carolo tertio Austrio, Hispaniarum nostroque potentissimo regi, vovisset; et religio esset, tamquam profanos adire principem, qui et sua regis vi sacer et regiarum virtutum, quae eum exornant, divinis prope honoribus dignus est; diligentissimis tecum precibus egit, ut qui cum nostra omnium felicitate in hoc regno moderando tanti regis sacra, iustitiam, fidem concordiamque tueris, tua praesentia et authoritate hoc votum suum quam solennissime exolverent. Existimasti tuum haec castissima sapientiae desideria rata tacere: quando in ea republica natus es, quae sapientissimi institutis fundata, cum omnes orbis terrarum omnis memoriae respublicas aequabili statu imperii devicisset. temporum aeternitati videtur condita, iis maioribus ortus, qui