Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/69

phoenomenis et historiae conscriptae sunt, et scribuntur in dies. Quid certae morborum observationes eorumque diarii, et certa pharmaca excogitata, quae vulgo «specifica remedia» vocant? nonne sunt physicae artisque medicae commentarii? Et de novis bellicae, nauticac, architecturae inventis historias scribit mechanice. Dogmaticae et moralis theologiae liaud prave historias dixeris, quae dogmata fidei a summo Numine revelata, et regulas de moribus aliis atque aliis temporibus praescriptas tradunt. Certe quidem sacros libros magna ex parte historicos theologi numerant: et traditio ecclesiastica quid est, nisi doctrinae disciplinaeque ecclesiasticae perpetua nec unquam interrupta successio? Atqui commentarii, annales, clarorum vitae virorum et rerumpublicarum monumenta, moralis et civilis doctrinae tam propriae sunt, ut dominanti vocabulo «historiae» nuncupentur. Iurisprudentiae vero historiae sunt, quae leges in republica hoc vel ilio tempore rogatas, et ad eas a iurisconsultis interpretationes adhibitas, et rerum iudicatarum exempla complcctuntur. Mathesis autem historias non habct, quia exemplis non utitur; nec logice, quia utitur alienis, et ubi ea desunt, confingit; multo minus metaphysice, quia mentcm humanam et Deum, ut purissimas simplicissimasque naturas, nihil praeterea comtcmplatur. Atque hoc loci divisionem illam, qua disciplinae omncs in acroamaticas et exotericas diducuntur, a Graecis quidem accipio, sed aliorsum accipio; ut acroamaticae, sive quae a doctoribus audiendae sunt, quo facilius acquirantur, sint ipsae artium scientiarunique institutiones; exotericae vero, quibus addiscendis ex se quisque par est, sint quae de artibus scientiisque prodierunt historiae. Expositis igitur omnibus humanarum artium scientiarumque copiis, in iis ordine ad sapientiam ediscendis nostram ipsorum corruptam naturam sequamur ducem. Nullum sane dubium est, quin pueritia, quantum ratione infirma actas est, tantum memoria valeat: pueri enim vix trimuli omnia verba, omnes locuiiones ad omnem vitae usum neccssarias iam tenent, quas ingens lexici volumcn vix capiat. Nulla doctrina ratione minus,