Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/67

prudentiam cum eloquentia coniunxerunt, eiusque flexanima vi homines a solitudine ad coetus, hoc est, a suo ipsorum amore ad humanitatem colendam, ab inertia ad industriam, ab effrena libertate ad legum obsequia traducunt ; et viribus feroces cum imbecillis rationis aequabilitate consociant. Is perpetuo est horum studiorum verissimus, amplissimus et praeclarissimus finis: quem quia complures sibi non proponunt, ex falsis, viciosis abiectisque moventur; cumque falsis, viciosis, abiectisque moveantur, aut falso, aut viciose, aut abiecte haec studia profiteantur necesse est. Atque heic facile possem eorum genera exequi ; sed honoris caussa silentio praetermitto. Illud duntaxat in summa dixerim: qui in hisce studiis ad sapientiam non spectat, hoc est, ea non excolit, ut suam emendet naturain, et inentem vero, animum virtute, linguam eloquentia conformet, quo et sibi constet homo, et humanam, quantum ab eo est, iuvet societatem; is saepe alius est, alium profitetur: saepe multis hiscit arti necessariis, quam profitetur: saepe fastidit, ncgligit et affligit artem ipsam, quam profitetur. At vero qui sapientia naturam emendare corruptam studet, nunquam non omnibus suae artis praesidiis instructus agit, semper sedulo ac serio agit, semper ex suae artis proprio fine agit. Et in civitate ubi professores ex vero consummate et solius humanitatis gratia artes profiteantur, quam florentes sint cives, quam beata respublica, vobis ipsis, ne multus sim, coniiciendum relinquo. Firmato igitur quod ipsa humanitatis depravatae contemplatio nos ad universum humanarum artium scientiaruinque orbem absolvendum admoneat, nunc videamus quonam ordine (quae erat nostri argumenti pars altera) eas nobis perdiscendas commonefaciat. Eo quo id facilius intelligere possitis, prius ipsam sapientiae suppellectilem omnem, instrumentumque explicemus. Sapientia, ut saepius dictum est, rerum divinarum cognitione, humanarum prudentia et orationis ventate dignitateque continetur. Sed cum vere tum digne orationis doctrinam illa recti sermonis praemittatur necesse est, quam grammatice tradit. Succedit rerum divinarum cognitio, quas heic accipio, et quarum Deus natura est, et