Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/59

erexerunt ad meliora. Hae tot tantaeque mentis animique virtutes ubinam gentium, nisi in iis, quibus et sapientissimi homines rempublicam optimis pacis bellique institutis fundarunt, et doctissimi homines optima reipublicae instituta literarum cultu conservant? Hinc puto factum ut eamdem deam sub Minervac Palladisque persona fictis fabulis sapientissimi poétae tradiderint; hinc, quod Athenienses, acutissimi homines, Minervam, quam sapientiae numen putabant, eam suae arcis et fundatricem et praesidem coluerunt: ut sub commenti fabularumque involucris haec vera significarent: eiusdem esse reipublicae literis domi militiaeque armis clarescere. — Sed, si tot tantarumque orbem scientiarum absolvere futurum imperatorem oporteat, in eo certe deferbuerit bellica virtus, quae una praestat, ut constet menti consiliorum dexteritas inter horrores et funera. — Ficulnum telum: non enim ea in summo belli duce cuncta desideramus, sed in summi ducis republica, ut si non in eo imperent, quod optimum esset, ei ancillentur tamen. Quod res est, populi literarum rudes et bonis pacis bellique institutis expertes pecora sunt; et si forte velint armorum rumore clarescere, non iusto exercitu rem gerunt, sed multitudine inundent necesse est; et si gentibus cultioribus potiantur, in iis quo tuti regnent, literas aut condiscant, aut deleant opus est: nam literarum studiis acuuntur ingenia, et ingeniosi populi pugilum instar sunt, qui non robore percellunt, sed articulo adversarios per tempus supplantant. At nos heic de bellicae artis gloria, non inundationum cladibus ac vastalionibus, de maximis imperiis fundandis, non de cultarum rerumpublicarum excidio, de Alexandro, de Caesare, non de barbaris ferarum gentium ductoribus, verba facimus. Populi autem literis culti, quamquam unis pacis institutis recte ordinati, quamquam a bello abhorrentes modo sint sive natura, sive munimentis tuti, nihil vetat, quin si intra suae ditionis claustra orbis terrae amplissimus detur, et maximum et beatissimum agitare possint imperium. Sint exemplo Sinenses, antequam ingens a Scithis murus perrumperetur. Populi vero illiterati, quibus sapientes viri optima pacis bellique instituta reliquerunt, dum instituta vigent et tempora institutis conformia