Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/51

animo de republica benemereri satagit; quo fu, ut ad eum saepe veniat honor cum usura temporis cumulatus; et ubi honoratus est, ampliorem nactus officiorum Iocum. ad ea maiore animo exstimulatur: et honorem acquisitum non actae vitae praemium a principe accepisse, sed eius in officiis porro agendae se principi pignus dedisse existimabit; ex quo genere qui sunt, nihil est tam honorificum in republica. quod iis non obveniat; nihil obvenit, quo maiores ipsi non reputentur. Tandem sententia concludere liceat: diverticula ad privatas demos, regiae viae ad principum aedes ducunt. Atque heic sane quam vellem, si qui sint, vestri parentes adessent, atque ex me honores ipsos angustimi et quandoque inutilem literarum finem audirent, qui earum fructum liberis suis vile lucrum proponunt, et cruda eorum studia in publicam lucem, tamquam ad mercatum propellunt, et in caussa sunt, ut fílli neque ultra proficiant, et stent intra vile lucellum in omni vita. Nam de vobis non est sane, ut id verear, qui inter spes pulcherrimas, quas iuventus neccssitatum incallida fovere solet, liberalitatem potius isti aetati affinem habetis; sed ex isthoc ipso illud potius metuendum, ne inani ingenio ducti, amoeniores literas in id excolere destinetis, ut vanam eruditionis gloriam consequamini. Exuite, obsecro, istum animimi, si quis forte vestrum ita sit animatus. Neque tamen haec eo dico, ut vos ab eiusmodi studiis deterream: quin ad ea, quam diligentissime vos hortor, monco, instigo stimuloque; quandoquidem eo cultus scientiae reipublicae necessariae provectae sunt, ut qui velit eas absolutissime profiteri, istas ipsas literas, quas dicunt humaniores, debet omnino penitusque perdiscere: ita theologiae, iurisprudentiae, rei medicae, linguarum, temporum eloquentiaeque studia ancillantur. Quod enim prudentis consilium est eiusmodi studia infrugifera excolere, ut sitis foris inutiles, domi graves, vobis ipsis invisi ; cum ea ipsa summo cum usu reipublicae, ut maximis vestris commodis conglutinare possitis. Tandem hoc dicto, ni fallor, vere politico perorabo: principes eas honorant artes ac studia, quibus iuvatur respublica, et graviora rerumpublicarum mala, avaritia luxuriaque