Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/25

partem, haec longe maiora esse fateatur. Etenim quae vulnera infligere solent hostes, ea saepe, et maiore quidem animi sensu, a chirurgis excipimus; quas illi inferunt mortes, eas, nisi vetarent id leges, saepe in mala spe positi homines ultro sibi consciscerent. Urbe spoliant? at facinorosi scientes prudentesque solum vertunt. Fortunis privant? at ganeones nepotesque per luxum eas et libidinem prodigunt. Libcrtatem adimunt? at sunt perditi homines, qui ad pretium partiendum se venui\dari patiuntur. Contra vero (attenditc, auditores, res magna est; attendile, res vestra est), contra, inquam, stultus sibi bcllum infert, non armis, quibus punctim aut caesim ferit, sed per summum cruciatum distrahitur. Ea vi superatur, qua veliementior nulla; ea spoliatur urbe, quae una est; iis privatur fortunis, quas vel reges expetunt; in eum coniicitur carcerem, quo nihil acrius, nihil tenebricosius; in eius redigitur servitutem, cuius omnium saevissimum est imperium. Forte an putatis me inopinata magnifico loqui? Non ita est, ita me Deus bene amet, non ita est: vera loquor, et quorum si quis, heic stultus adesset, quod haud puto, si is modo secum habitet, de se coniccturam facere posset. Stultorum arma sunt effraenes animi affectus; vis qua superatur, conscientia; urbs qua spoliantur, mundus; fortunae quibus exuuntur, fiumana felicitasi career ubi truduntur, corpus; domina cuius imperio subiiciuntur, Fortuna. Haec igitur singula, dum aliquanto amplius persequar, quaeso vos, auditores, benigne, nempe vestro de more audiatis. Et principio quidem attendite quos acerrimos adversus scmet hostes et quam perniciosis armis instruat stultus. In ea animi parte, quae rationis est expers (ut similitudine Philonis ad liane rem apposita utar), duo sunt voluti equi, irascens unus, alter concupiscens: ille mas, haec foemina; ille gestiens animosus, impotens, hic fractus, languidus, deses; ilio animus in ardua atrociaque, hoc vero in proclivia et amoena fertur. Ex his duobus equis, non secus ac ilio Troianorum dureo, quot inclusi scsc exerunt hostes! Etenim, ubi semel prava cupiditas alicuius apparentis boni animum stiliti incessit, ibi tum omnium perturbationum fons et origo existit amor; si bonum quam longissime absit.