Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/23

naturam sequimur: sin ab ea ad stultitiam traducamur, a nostra declinamus natura, et in eam facimus legem, cuius sanctio tam exprompta et parata ostentat supplicia, ut repraesentata poena sit ipsa fraus; et nequam carnifex moram faciat, qui daranatis compedes, manicas boiasque constringat, in cruciatum agat uncoque trahat, eam a semetipsis poenam tanta diritate exigunt ac duricie, ut hodierno die vobis proponere audeam: hostem hosti infensiorem infestioremque, quam stultum sibi esse neminein. A vobis modo, lectissimi adolescentes, qui, beata indole a stultitia aversi, ad sapientiae studia animos appulistis; a vobis, qui sapientiam profitemini; vos quidem officiis, amplissimi patres; vos autem institutionibus, doctissimi antecessores, etiam atque edam rogo quaesoque, ut aequas mihi praebere ac paratas aures ne recusetis, unice operam datino, ut quicquid inolestiae buie orationi verba et stilus attulerit, id ipsum gravitate rerum et temporis brevitate leniatur. Et quidem possem ex omni temporum memoria foedas atrocesque hostium clades repetere; sed quaenam sunt rerum gestarum historiae, qui annales, qui commentarii, in quibus non eiusmodi «multa dictu gravia, perpessu aspera» Iegentibus passim prosteni? Ne igitur in authoribus recitandis sim multus, vos, quaeso, trucem ipsam ac terribilem praeliorum imaginem animo conformate. Ubi imperatores utrinque e castris eductis et in acie instructis copiis pugnae signum dederunt, et confestim, sublato utrinque clamore, feroces viri concurrunt et commissum praelium ineunt, quae tum infensa infestaque in cuiusque pectore odia excitantur? quam inexorabiles irae efTervescunt? quam infractus audaciae comes, furor mentes occaecat? quam impotens occidionis libido animos occupat? Oinnes truci atque efferato vultu sibi ultro citroque minantur excidium: quisque ardentibus oculis patentem in hoste vulneri quaerit locurn, pugnaci petit manu, infesto transigit ferro. Si alteri repulsi referunt pedem, alteri insistunt; si hi ordinem obtineant, illi impetum faciunt; utra turbata acie, altera ingruit. Ubi stataria rem gerunt pugna stantes et conferti, vir virum neci dedit; ubi circumducto agmine praeliantur, praetereundo mutuas sibi dant