Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/19

invenire, componere, inferre, reminisei, divina. Sagacitas, acumen, solertia, capacitas, ingenium, velocitas mira, magna, divina. Cum haec ita sint, et homines tot, tanta ac tam praeclara habeant ad sapientiam comparandam a natura praesidia, quid illud est quod eos a pulcherrimis literarum studiis retardat ac remoratur? Quae admiratio eo maior mihi esse solet, quod imprimis hominis propria sit inquisitio veri, qua cottidie avemus aliquid videre, audire aut discere, et summa perfundimur voluptate ubi, de rebus novis vel occultis, quid in iis syncerum certumque sit deprehendimus. Natura enim nos ad veritatem fecit, ingenium ducit, admiratio sistit; ut vere intuenti mihi illud sit magis mirum ignaros esse tam multos. Quandoquidem, ut fumus oculis, stridor auribus, naribus foetor adversus est et infestus, ita errare, nescire, decipi humanae menti inimicum. Istius notae homines haudquaquam se norunt: ignorant divinam animi vim, quid possint praestare non tenent. Idque adeo abiecti in rerum altissimarum ignoratione iacent, quia animi facultatibus, tamquam alis, ad sublimia quaeque se nunquam librare tentarunt. Alii possunt, quia posse videntur; nobis non videtur posse, qui possumus? Experiamur itaque quid possimus, et facile habebimus quid potuimus. Excitemus illas nobis tot rerum atque tantarum a prima ventate insitas et quasi consignatas notiones, quae in animo, tamquam igniculi sepulti, occluduntur; et magnum cunctae eruditionis incendium excitabimus. Vulgata enim est de ilio Socratis puero apud Platonem historia, qui, ad facillimas notissiinasque philosophi interrogatiunculas gradatim respondens, de quadrati dimensione apodixem geometricam, omnis geometriae ignarus, expressit. Vobiscum sunt, vobiscum scientiae omnes, adolescentes, si vosmet ipsos recte noveritis, fortunatissimi. Nihil restat, nisi ut ad eas animum intendatis. O insignem desidiosorum ignominiam, eos sapientes non esse! Cur? quia noluerint; quando, ut sapientes simus, id voluntate maxime constat, cuius quanta et quam mira vis est et efficacia poètae declarant: qui, dum grandia quaedam