Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/188

antiqua dialectica in artem inveniendi et iudicandi divisa est. Sed Academici toti in illa inveniendi, in illa iudicandi toti Stoici fuerunt. Utrique prave: neque enim inventio sine iudicio, neque iudicium sine inventione certum esse potest. Etenim quonam pacto clara ac distincta mentis nostrae idea veri regula sit, nisi ea, quae in re insunt, ad rem sunt affecta, cuncta perspexerit? Et quanam ratione quis certus sit omnia perspexisse, nisi per quaestiones oinnes, quae de re proposita institui possunt, sit persecutus? Principio per quaestionem an sit, ne de nihilo verba faciat; deinde per eam quid sit, ne de nomine contendatur; tum quanta sit, sive extensione, sive pondere, sive numero; porro qualis, et heic contemplari colorem, saporem, mollitudinem, duriciem, et alia tactus; praeterea quando nascatur, quamdiu duret et in quae corrumpatur; et ad hoc instar per reliqua praedicamenta conferre, et cum omnibus rebus, quae ei sunt quodammodo affectae, componere; sive sint caussae, ex quibus nascatur, sive quae producat efTecta, sive quid operetur, cum re simili, dissimili, contraria, maiore, minore, pari collata. Itaque Praedicamenta Aristotelis, et Topica, si quis in iis quid novi invenire velit, inutillima sunt; et Lullianus aut Kirkerianus evadat, et similis eius fiat, qui scit quidem literas, sed eas non colligit, ut magnum librum naturae legat. At, si tamquam indices et alphabeta habeantur quaerendorum de re proposita, ut eam piane perspectam habeamus, nihil ad inveniendum feracius: ut ex iisdem (ontibus, ex quibus copiosi oratores et observatores etiam maximi provenire possint. Vicissim, si quis in clara ac distincta mentis idea rem perspexisse confidat, facile fallatur, et saepe rem distincte nosse putaverit, cum adhuc confuse cognoscat; quia non omnia, quae in re insunt, et eam ab aliis distinguunt, cognovit. At, si critica face locos topicae omnes perlustret, tunc certus erit se rem dare et distincte nosse; quia per omnes quaestiones, quae de re proposita institui possunt, rem versavit ; et per omnes versasse topica ipsa critica erit. Artes enim sunt quaedam literariae reipublicae leges: nani sunt omnium doctorum virorum animadversiones naturae, quae in regulas disciplinarum abierunt. Ita qui ex arte rem facit, is cum