Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/187

dirigitur arte, prudentia est. Nam soli artifices praecipiunt ut alia primo, alia secundo, alia alio loco disponas: quae ratio non tam prudentem, quam fabrum aliquem format. Et vero, si methodum geometricam in vitam agendam importes, nihilo plus agas, quam si des operam ut cum ratione insanias: et tamquam in rebus humanis non regnarent libido, temeritas, occasio, fortuna, per amfractus vitae recta pergas. Methodo autem geometrica orationem civilem disponere, idem est ac nihil in orationem acutum admittere, nec nisi ante pedes posita commonstrare; auditoribus tamquam pueris nihil nisi praemansum in os ingerere, et, ut uno verbo complectar, in concione prò oratore doctorem agere. Et sane demiror qua ratione isti, qui tantopere in oratione civili methodum geometricam commendant, unum Demosthenem in eloquentiae exemplum proponant. Iam, si ita diis placet, Cicero confusus, inconditus, perturbatus: in quo tantum ordinem hactenus doctissimi viri tantamque dispositionis contentionem admirantur, ut prima quae dicit, se pandere quodammodo, et secunda excipere animadvertant ; ita ut quae posteriore loco dicit, non tam ab eo dici, quam ex rebus ipsis prodire et fluere videantur. At hercule Demosthenes quid aliud totus est nisi hyperbata, ut recte Dionysius Longinus, omnium rhetorum iudiciosissimus, notat? Cui ego illud addiderim, quod in eius perturbato dicendi ordine omnis enthymeinatica dicendi vis tamquam catapulta intendatur. Is enim de more proponit argumentum, ut moneat auditores qua de re agat: mox in rem, quae nihil cum re proposita commune videtur habere, excurrit, ut auditores quodammodo alienet ac distrahat: ad extremum si mi lem rationem inter id quod assumit et quod proposuit intendi, ut eius eloquentiae fulmina eo cadant, quo magis improvisa, graviora. Neque sane putandum omnem antiquitatem manca ratione osam esse, quod hanc quartam, ut nunc numerant, mentis operam non agnoverint. Non enim ea quarta mentis operatio est, sed ars tertiae, qua ratiocinia ordinantur. Itaque omnis