Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/179

CAPUT VI

De mente

«Mens» Latinis idem ac nobis «pensiero» — «Mentem a diis dari» — Ideas a Deo in hominum animis creari — «Mens animi» — Intellectus agens Aristotelaeorum — Sensus aethereus Stoicorum — Daemon Socraticorum — Malebrancii doctrina arguitur — Deus omnis motus primus auctor — Unde mala?—Qui arbitrium hominis liberum?— In ipsis errorum tenebris lucet Deus — Cur metaphysica agit de indubio vero. «Mens» Latinis idem quod nobis «pensiero»; et ab iisdem «mens» hominibus «a diis dari», «immitti» dicebatur. Par igitur est ut qui has locutiones excogitarint, ideas in hominum animis a Deo creari excitarique sint opinati; ac proinde «animi mentem» dixerint; et ad Deum liberum ius et arbitrium animi motuum retulerint, ut «libido», seu facultas quaeque desiderandi, «sit suus cuique Deus». Qui peculiaris cuiusque Deus intellectus agens Aristotelaeorum, sensus aethereus Stoicorum, et Socraticorum daemon esse videatur. Qua de re subtilissimi huius tempestatis metaphysici multa ingeniosissime dissertarunt. Verum si haec acerrimus Malebrancius vera esse contendit, miror quomodo in primum Renati Carthesii verum concedat: «Cogito, ergo sum»:cum ex eo, quod Deus in me ideas creat,conficere potius debeat: «Quid in me cogitat; ergo est: in cogitatione autem nullam corporis ideam agnosco; id igitur quod in me cogitat, est purissima mens, nempe Deus». Nisi forte mens humana ita sit comparata, ut cum ex rebus, de quibus omnino dubitare non possit, ad Dei Opt. Max. cognitionem pervenerit, postquam eum norit, falsa agnoscat vel ea, quae omnino habebat indubia. Ac proinde ex genere omnes ideae de rebus creatis prae idea summi