Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/173

CAPUT V

I

De animo et anima

Anima vivimus, animo sentimus — Aér «anima» dictus — Aèr sanguini vitae vehiculum— Aér nervorum vehiculum sensus— Spiritus vitalis inertior, animalis actuosior— Motus sanguini nervis debetur — «Animus immortali», non «anima» Latini dieta. Elegantia duúm horum verborum «animus» et «anima», quoti anima vivamus, animo sentiamus, tam scita est, ut T. Lucretius eam veluti in Epicuri hortulo natam vindicet suam. Sed et observandum Latinos«animam» quoque aèrem appellasse, quem omnium mobilissimum esse constat; et nos supra disseruimus unum esse, qui motu omnibus communi movetur, et deinde peculiarium ope machinarum evadit cuiusque proprius. Hinc igitur coniicere datur antiquos Italiae philosophos aéris motu animum et animam definivisse. Et vero vitae vehiculum aér est, qui inspiratus et transpiratus cor et arterias, et in corde arteriisque sanguinem movet, qui sanguinis motus est ipsa vita. Sensus autem vehiculum est aér, qui per nervos insinuatus eorum succum agitat, et fibras distendit, inflat, contorquet. Nunc in Scholis aér, qui in corde et arteriis sanguinem movet, «spiritus vitales»; qui autem nervos eorumque succum et filamenta, «spiritus animales» appellantur. Atqui longe celerior est animalis quam vitalis spiritus motus; ubi enim velis, statim digitum moveas: sed multo tempore, saltem horae trientis, ut quidam physici rationem ineunt, a corde ad digitum sanguis circylatione