Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/17

nectatur, ac omnes inter se aptae rationes et colligatae sint, explicat, quibus homo, vixdum profari potest, a sui ad Dei cognitionem graditur et ascendit. Date paulisper animum in ditionem meam, auditores, et philosophiam nobis nostrorum animorum divinitatem demonstrantem et commonstrantem audiamus. Etsi de omnibus omnino rebus mens humana haereat dubitetquj, nullo usquam pacto ambigere potest quod cogitet, nani id ipsum ambigere cogitatio est. Cum itaque nequeat se non cogitationis consciam agnoscere, ab ea cogitandi conscientia conficit primum quod sit res quaedam; nam, si nihil esset, qui cogitaret? Deinde sibi infinitae cuiusdam rei notionem esse insitam sensit; tum adsumit tantundem in caussa esse oportere quantum in re est, quae ab ea caussa producatur: hinc denuo colligit eam infinitae rei notionem a re quae sit infinita provenire. Heic se finitum et imperfectum agnoscit: itaque infert eam notionem sibi ab infinita quadam re, cuius ipse aliqua sit particula, obortam esse. Hoc explicato, adsumit: — Quod infinitum est, in se continet omnia, nec a se quicquam excludit. — Hinc rursus complectitur, eam notionem sibi esse a natura omnium perfectissiina ingenitam. Proponit iterimi: —Quod perfectissimum est, id omnibus est perfectionibus cumulatimi. — Colligit denuo: — Itaque ab eo nulla secreta est. — Ad haec assumit: — Perfectio est quid esse. — Tandem denique concludit: — Est igitur Deus. Cumque Deus sit omnia, est omni pietate dignus. — O mira mentis humanae vis, quae, in se ipsam conversa, ad cognitionem summi boni, Dei Opt. Max. nos perducit! Haec vestrum aliquis forte mirabitur, et iuratus negabit se id aetatis, nedum puerum, per hanc rationum, ut ita dicam, cathenam, ad Dei cognitionem pervenisse. Pervenit is, pervenit; sed animum non advertit. Qui vis vestrum cottidie tabulas pietas intuetur, sed innumera non videt quae pictores observant; coltidie symphonias et cantus audit, sed quam multa eum fugiunt, quae exaudiunt in eo genere exercitati ! Quid ita, quid? quia artem videndi aut audiendi, picturam vel musicam, non adhibuit advocatam. Quivis vestrum puer maximo praelusit philosopho;