Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/163

est modus corporis, quies Dei attributum; ita conatus dos puncti metaphysici est: et, uti punctum metaphysicum est indefinita virtus extensionis, qua iniquis extensis aequa subest ; ita conatus indefinita virtus movendi est, qua iniquos motus ex aequo explicat. Renatus tamquam fundatnentum eorum omnium, quae de motuum reflexione ac refractione praeclarissime cogitat, illud substruit, quod motus ab eiusdem determinatione sit alius; ita ut sub eodem determinationis modo, seu «quantitate», ut dicunt, plus motus fieri possit. Unde illud conficit, plus motus esse in determinationibus obliquis quam rectis. Atque bine reserat rationem, quare corpus obliqua motum duabus caussis uno eodemque tempore satisfaciat : alteri sui ponderis, qua recta deorsum fertur; alteri directionis, qua obliqua tendit ad horizontem; et ita, ubi in planiciem omnino imperviam incidit, uno eodemque tempore ambarum det effecta caussarum, et reflectat ita motum, ut angulus reflexionis angulo incidentiae aequus sit; sin in planiciem incidat perviam, motum refrangat, et prò maiori minorive medii fluxitate, per quod decurrit, propius longiusve abeat a perpendiculari, quam, si per medium uniusmodi pervium deferretur, describeret. Videt quidem verum illud Renatus, sub eodem determinationis modo plus motus fieri posse; rationem autem dissimulat, quia iuxta sentit cum Aristotele contra Zenonem: dissimulat, inquam, quod, uti diagonali et laterali aequa subest virtus extensionis, ita motui recto et obliquo ad horizontem aequa virtus quoque subest movendi. Harum rerum omnium, quae hactenus disseruimus, ratio ea est, aut ego fallor, quia puncta et conatus sunt, per quae primulum res ex sui nihilo existere occipiunt ; et a nihilo minima, et ingentia ex aequo distant. Et ea ratione geometria a metaphysica suum verum accipit, et acceptum in ipsam metaphysicam refundit : hoc est ad scientiae divinae instar humanam exprimit, et ab humana divinam rursus confirmat. Quam cum re ut apte haec oinnia congruunt! Tempus dividitur; in individua re stat aeternitas: nisi alia moveantur, non habes qui metiri possis quietem: quare animi perturbationes minuuntur, augentur; tranquillitas