Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/162

stabilitae proveniunt. Neque haec mira nobis sunt demonstrata per geometriam, in cuius definitionibus punctum minima diceretur esse particula in immensum dividua; sed per quam punctum constituitur individuum, et a puncto ita definito ad haec mira demonstrata pervenitur. Quapropter Zeno per eas demonstrationes in sua sententia se obfírmat potius; tantum abest ut confutetur. Quemadmodum enim in hoc mundo formarum, quem homo sibi confíngit, et cuius homo quodammodo Deus est, hoc definitum nomen, haec res commenticia, cuius nulla pars est, ex aequo iniquis extensis subest; ita et ad hoc instar in mundo vero, quem Deus condidit, est quaedam individua virtus extensionis, quae, quia individua est, iniquis extensis ex aequo sternitur. Atque adeo virtutes sunt indefinitae; et, quia indefinitae, de iis illa € tot» et «quot» proloqui non datur; illa «plura» «minora» cogitare non licet ; illa «magis» et «minus» indignantur. Atque eae ipsae demonstrationes, quae id evincunt, conficiunt quoque conatum, seu movendi virtutem, utpote rem metaphysicam, iniquis motibus aequum subesse. Et principio multo magis decet expeditissimam Divinae Omnipotentiae facilitatem, quod is crearit materiam, quae esset virtus extensionis et motus simul, quam duplici opera altera materiam, altera motum creasse. Et bona metaphysica id suadet; cum enim conatus quid non sit, sed cuius, nempe materiae modus, eadem creatione materiae eum creatum necesse est. Id ipsum physicae convenit: extante enitn natura, seu, ut Scholae dicunt, «in facto esse», omnia moventur; antequam extaret, omnia in Deo quiescebant; igitur natura conando coepit existere: sive conatus «natura», ut Scholae quoque loquuntur, «in fieri est». Conatus enim quietem inter et motum est medius. In natura res extensae sunt: ante omnem naturam, res omnem extensionem indignans, Deus: igitur Deum inter et extensa est media res, inextensa quidem, sed capax extensionis, nempe metaphysica puncta. Neque vero aliunde summo inter se commensu, seu, ut dicunt, «proportione», haec sibi respondent: hinc quies, conatus, motus; atque bine Deus, materia et corpus extensum. Deus, omnium motor, in se quietus; materia conatur, corpora extensa moventur; et, ut motus