Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/16

/ IO I - ORAZIONI INAUGURALI DAL 1699 AL 1707 celeres motus in cuiusque vestrum dicto citius excitari. Videt enim quisque vestrum primo hinc Martem, hinc Bacchum; deinde hinc clypeurn, hinc pateram intuetur. Statini illico Martem cum clypeo, Bacchum cum patera componit, et Martem armatura clypeo, Bacchum gestantem pateram cernit; ibi tum e regione quodque sua, Martem et Bacchum superna, pateram et clypeum inferna confert; atque illico, terrae locos omnes percurrens, ab ilio caussarum desumit finem, et cum clypei tum paterae proprios usus considerat, illius hostes, huius autem sitim arcere; et continuo similitudinem adhibet, quod uti Mars clypeo, ita Bacchus patera utatur, ille ut hostes, hic vero ut arceat sitim; et praeterea clypei pateraeque figuras confert, easque in genere rotundarumque rerum congruere animadvertit ! Hinc extemplo transversum graditur, et has quatuor formas decussati et sinistrorsum prius Marti pateram, dextrorsum deinde Baccho clypeum appingit, ut postremo clypeum pateram Martis, pateram clypeum Bacchi esse cognoscat. O quam infra dignitatem de animi motibus hactenus edissertasti, Philosophia, quae hoc mentis opus inter primas eius perceptiones accenses, cum tot in eo et tam varine compositiones et ratiocinationes inesse videantur! At edam vis, qua mens humana res inter se componit aut a se invicem secernit, tanta est, ut, qua dexteritate et solertia praedita sit, a quovis eloquentissimo, nedum a me, explicari unquam possit. Etenim quid est quod uno oculorum obtutu turpitudinem in rebus aut deformitatem videmus, nisi quod ad temporis punctum omnia, ut exemplo utar, humani corporis membra intuentes contuentesque, ea inter se componimus et ordinamus, omniumque commensum aptitudinemque conspicimus, et quid congruat, quid alienum sit, quid desit aut superet animadvertimus, ita ut quot sunt corporis partes (sunt enim propemodum infinitae), tot sint uno temporis momento efformata iudicia? Quid itera illud quod, statini atque animus eam attingit aetatem, ut ratione, cuius est particeps, uti possit, in eo Dei Opt. Max. religio protinus excitetur? Quid? Seipsum novit. At vero divina philosophia longum argumentationum contextum longamque seriem deducit, et ut alii alia