Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/153

Atque ita sensisse antiquos Italiae philosophos haec in lingua Latina extant vestigia: quod «certum» duo significat, et quod est exploratum indubiumque, et peculiare, quod communi respondet; quasi quod peculiare est certum sit, dubium autem quod commune. Iisdemque «veruni» et «aequum» idem : aequum enim ultimis rerum circumstantiis spectatur, quemadmodum iustum genere ipso; quasi quae genere Constant falsa sint, verae autem ultimae rerum species. Enim vero ista genera nomine tenus sunt infinita: homo enim neque nihil est, neque omnia. Quare nec de niliilo, nisi per aliquid negatum, nec de infinito, nisi per negata finita cogitare potest. — At enim omnis triangulus habet angulos aequales duobus rectis. — Ita sane: sed non id mihi infinitum verum; sed quia habeo trianguli formam in mente impressam, cuius hanc nosco proprietatem, et ea mihi est archetypus ceterorum. Si vero id contendant esse infinitum genus, quia ad eum trianguli archetypum accommodari innumeri trianguli possunt, id sibi habeant per me licet: nani vocabulum iis lubens condono, dum ipsi de re mecum sentiant. Sed enim perperam loquuntur, qui decempedam dixerint infinitam, quod omne extensum ad eam normam metiri possint.