Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/140

et ab his, uti ab omnibus aliis rebus, extulit ens et unum. Et metaphysica ens, arithmetica unum, eiusque multiplicationem, geometria fíguram eiusque commensus, mechanica motum ab ambitu, physica motum a centro, medicina corpus, logica rationem, moralis voluntatem contemplatur. Sed de hac rerum anatome idem ac de quotidiana humani corporis factum est, in qua acriores physici non parum de situ, structura et usu partium ambigunt, ne non per mortem liquoribus concretis, cessante motu et sectione ipsa, et situs et structura viventis corporis perierint, quamobrem earundem usus explorari non possit. Nam hoc ens, haec unitas, haec figura, motus, corpus, intellectus, voluntas, alia in Deo, in quo sunt unum, alia in homine, in quo divisa: in Deo vivunt, in homine pereunt. Cura enim Deus «eminenter», ut theologi Christiani loquuntur, sit omnia, et cum perennis entium generatio corruptioque eum nihil demutent, quia eum nihil augent, nec minuunt; entia finita et creata sunt disposita entis infiniti ac aeterni ; ita ut Deus unus sit vere ens, cetera entis sint potius. Quare Plato, cum absolute «ens» dicit, summum Numen intelligit. Sed quid Platone opus teste, cum Deus ipse nobis se ipsum definiat: «Qui sum», «Qui est», tamquam singula quaeque prae eo non sint? Et nostri ascetae, sive metaphysici Christiani, ita praedicant : nos prae Deo, quantumlibet maximos, et quavis de causa maximos, nihil esse. Et, cum Deus unice unus sit, quia est infinitus (infinitum enim multiplicari non potest), creata unitas prae eo perit: et ob id ipsum prae eo perit corpus; quia immensum dimensionem non pntitur: perit motus, qui loco definitur, quia perit corpus; nam corpore locus completur: ratio haec humana perit, quia, cum Deus habeat intra se quae intelligit et omnia praesentia habeat, quae in nobis sunt ratiocinia, in Deo sunt opera: postremo haec nostra voluntas flexilis; at Deus, cum nullum alium sibi propositum finem habeat, quam seipsum, cumque is sit optimus, eius voluntas ineluctabilis est. Et harum rerum vestigium, quas disseruimus, in Latinis locutionibus observamus: nam idem verbum «minuere» et diminu-