Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/125

et simplici oratione explicabat. Hodie autem, auditores, forte ducti ab Aristotelico in dissertatrice, ab Epicureo in physica, a Carthesiano in metaphysica eruditur; a Galenico discit medicinae theoriam, a chemico praxim, ab Accursiano iurisprudentiae Institutiones , a Fabrista Pandectarum , ab Alciatiano Codicis libros praelegit. Et ita incondita ac saepe perversa eorum institutio est, ut, quamquam partibus doctissimi sint, in summa tamen, qui sapientiae flos esset, non constent. Quare, ut id videtur incommodum, vellem, ut universitatum antecessores unum omnium disciplinarum systema ad religionem et rempublicam accommodatum componerent, quod doctrinam usquequaque conformem obtineret, idque ex publico instituto profiterentur. xv Atque haec habui, quae de nostrae studiorum rationis cum antiqua comparatae commodis incommodisque dissererem, ut nostra antiqua rectior meliorque usquequaque esse possit. Quae meditata si vera erunt, iam meae fructum vitae omnem intercepero; qua semper studui, ut, prò mea tenuissimi hominis virili parte, humanam societatem adiuvarem: sin falsa aut vana arguantur, honestum certe votum et magnanimus conatus veniam promeruerint. Sed quis dixerit: — Magna subire pericula quetn necesse est, magnanimitati ducitur; quem non oportet, temeritati. Quid tua — inquiet — eiusmodi argumenta, quae omnia sapiunt, disserenda suscipere? — Nihil mea Ioh. Baptistae a Vico; at mea multimi eloquentiae professoris: quando sapientissimi maiores nostri, qui hanc studiorum universitatem fundarunt, eloquentiae professorem omnes scientias artesque doctum esse oportere satis suo instituto significarunt, ut is anniversaria oratione studiosam iuventutein ad omnia scientiarum et artium genera capessenda exhortaretur. Nec temere ter maximus ille vir Franciscus Verulamius, illud Iacobo Angliae regi dat de ordinanda studiorum universitate consilium, ut adolescentes, nor