Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/122

placide et perpetuo ordine scribimus. Ita namque non perfunctoria notitia, sed longa nobis consuetudo cum ipsis authoribus intercedit, et per eam in ipsos puros putos transformamur. Atque hac de caussa pravi authores scriptura frigebant; boni vero tanta cum utilitate celebrabantur. Nam magis argute, quam vere illud a Verulamio dicitur: barbarorum inundatione, graves scriptores pessundatos, leves innatasse. Etenim in omni doctrinae genere principes ad nos optimique, scripturae beneficio, pervenerunt, et si unus et item alter exciderit, id fortunae imputandum. At mea quidem memoria, necdum etiam senex haec scribo, scriptores vivos hac fruí laude vidi, ut eorum opera duodecim, et fortasse plus eo typis mandata sint, nunc vero non tantum contemni, sed spemi quoque; alios diu incultos et desolatos, tandem, aliqua ex obliquo occasione data, nunc a doctissimo quoque celebrari. Quin eruditissimos viros memini, quaedam literarum prorsus damnare studia; nunc, mutato iudicio, in iisdem totos versari video. Eius rei multae sunt caussae. Nam suus cuique aetati genius est: novitas, ut pulchritudo, commendat vicia, quae, exoleta aetate, insignia fiunt; scriptores, qui repraesentatum studiorum fructum capere volunt, styiura tempori servant; et literae suas habent partes, obsequia, simultates, ac in literaria quoque republica sunt qui sua callent arcana potentiae; et adolescentes, quo magis modesti ac ingenui, eo magis creduli, et gravibus doctrina viris obsequentes. Quare lectionem cum saeculorum iudicio instituamus, et nostram studiorum rationem sub quadam regamus tutela: legamus antiquos prius; nam ii et fidei et industriae et authoritatis sunt iam spe- Ctatae; atque ipsimet nobis sint normae, quos porro ex recentioribus praelegamus. xiv Quod reliquum erat de universitatibus studiorum, mirum sane videatur cur antiqui corporibus, ut ita dicam, studiorum universitates fundarint, thermas et campum, ubi adolescentes