Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/120

XII

Optimorum autem copia exemplorum potissimum videtur esse studiorum, quae imitatione Constant, adiumentum. Neque enim, inquiunt, esset Virgilius, nisi ante fuisset Homerus; neque apud nostros Torquatus, nisi ante Virgilius. Et vulgo ferunt «facile inventis addere». Sed altrinsecus et id maximum est commodum, inventionum praerogativa; et iurisconsulti in definitionibus habent: «occupantium conditionem esse meliorem.» Nam quid aliud est, quod quam plurimis in rebus earum inventores et tempore et dignitate primi, atque adeo saepe soli extiterunt? Quid, si optima artificum exempla dixerim obesse potius, quam prodesse omni eius generis studiorum rationi? Mirum fortasse, sed certe verum. Nam qui optima nobis artium reliquerunt exempla, nullum exemplar ipsi antea, nisi naturam optimum habuerunt. Qui vero optima opificum, ut pictorum, exemplaria sibi imitanda proponunt, meliora efficere nequeunf nam quantum in natura boni erat, a prioribus in suo cuiusque genere exhaustum est; alioqui non essent optimi; aequare, tantundem; cum ncc phantasiae vim, necspirituum mobilitatem et copiam, neque nervorutn structuram, quibus a cerebro ad manum t’erantur, neque tantundem exercitationis, unde eandem facilitatem habeant. Cum igitur nec superare, nec aequare possint, necesse est ut in deterius vergant. Quod sane verum agnovit et professus est Titianus, qui, dum Venetiis pingeret, a Francisco Varga, a Carolo quinto imperatore ad eam rempublicam legato, interrogatus, «cur tam pingui pingendi genere delectaretur, ut eius penicilli scopae ferme viderentur»; respondit «quemque in arte, quam profitetur, aliquam excellentiae laudem spectare oportere, et illam imitatorum mediocri minorem esse. Itaque, quando Bonarota et Urbinas, iIle grandi, hic tenui picturae genere, summam quisque occuparunt, se ab iis Ionge aliam iniisse viam, qua sibi aliquam nominis celebritatem compararet». Atque inde illud ego suspicor factum, quod, cum Hercules Pharnesianus