Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/116

aliquando in maleficos ex delieto, saepius tamen ex dissensione ordinum et apiscendi inelytos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt». Sed id me vetat hanc compensationis conditionem accipere: quia privilegia abaliis contemni nedum poterant, sed debebant, nani in exemplum non trahebantur; at nostrae minutae leges in consequentiam producuntur. His, quae enumeravimus, commodis quidem fruimur, incommoda nonduin vitavimus. Nani Accursius et qui acutissimi homines, et solertissimi aequitatis indagatores eum secuti sunt, leges Romanas prò nostris temporibus sapientissime sunt quidem interpretati ; nani ex minutissimis et omni nostrae rei privatae inutilissimis legibus quaedam iusti genera in respondendo et iudicando apprime necessaria confecerunt; ut eorum, quae dicuntur «legum summae», generales de iure privato leges sapientissime conceptae videantur. Quare elogium et verum et grave ab Hugone Grotio meruerunt: ut «saepe optimi sint condendi iuris authores, etiam tunc, cum mali sunt interpretes». Sed hoc decemvirorum dissimiles, quod illi Graecorum leges ad Romanam rempublicam praecipue, Accursiani Romanas ad nostras res privatas accommodarunt. Praeterea cum iidem in legum commentariis iterum innumeras factorum species confingant, iurisprudentiam iterum in minutae diligentiae, quae diximus, mala coniiciunt. Extitit deinde in Italia Andreas Alciatus, quem deinde Galli summa cum laude sectati sunt; qui, sicut antiquae iurisconsultorum sectae ab ipsis authoribus habuere vocabula, ii itidem Alciatiani appellari deberent; et Latinae Graecaeque linguae peritia historiarumqueRomanarum eruditione suam Romano iuri luculentiam restituerunt. At ii potius leges Romanis suas reddiderunt, quam ad nos nostris rebuspublicis aptas apportaverunt. Quare in hac ipsa sua de iure privato prudentia, ut de privatis nostri temporis controversiis respondeant vel decidant, Accursianos evolvunt, et ab iis aequi argumenta mutuantur. Igitur, quando leges prò reipublicae institutis condere et interpretari necesse est, principio regni constitutionem, seu legem illam «regiam», quae lata quidem non est, sed cum Romano principatu nata, spectari et doctrinam de republica