Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/115

et constantiae rara ac praeclara dedit per summam, nec unquam interituram sapientiae gloriarli, exempla. Commode quoque a iure privato hodie ad publicum tractandum transeunti ut spectentur in re, ubi si quid peccent, minimum laedatur respublica. At enim apud priscos Romanos, quia legum omnium regina salus publica est; et mater omnis aequi boni utilitas communis agnoscitur, ius publicum magistratibus et imperiis edocebantur prius, deinde iurisprudentiam privatam profitebantur. Tandem commodo verti debet iurisconsulti et oratoris munia apud nostros etiain in caussis, quae facto Constant, unita, quae Romanis priscis divisa erant. Quare et in caussis facti graviores, et in illis iuris possumus esse copiosiores. Sed buie commodo illuci incommodum referatur: quod triplicis iuris una olim prudentia, in tres nunc distracta, et sacrum privatumque, quae olim iura ex publico defluebant, et a iure publico et inter se scissa sunt; ut theologi et canonistae sacrum, qui sunt a sanctioribus principum consiliis ius publicum, iurisconsulti solum privatimi tractent. Sed illud incommodum nescio an ullo commodo rependi possit: quod cum aequitas ex factis spectetur, et facta infinita, et in iis quam plurima levissima sint, leges quoque innumeras et levissimis de rebus maxima ex parte conceptas habeamus. Atqui nec innumerae servari omnes possunt, et de levibus rebus iussae, facile, ut fit, contemnuntur, et leves contemptae gravissimis quoque detrahunt sanctitatem. Quare Alphonsus, Congi rex, cum ingens Lusitanarum legum volumen legisset, quamquam barbarus, sapienter tamen eam minutam diligentiam irridens, quosdam Lusitanos, qui apud eum peregre erant, «quaenam poena apud eos domi in eum sancita esset, qui pede terram tetigisse», interrogavit. Sed priscis Romanis leges admodum paucae, et gravissimi duntaxat de rebus rogatae erant: ut capita Legis XII Tabularum, quae «fons omnis Romani iuris» dieta est, omnia exiguo libello continerentur, et a Romanis pueris ad morum institutionem memorie mandarentur. Nisi quis hoc incommodum privilegiis, seu legibus singularibus Romanorum compensare velit: quae, ut Tacitus graviter advertit, «etsi