Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/112

regnare; et praetor viva iuris civilis vox, omnis privati iuris, uti hodie quivis noster iudex, absolutissimus arbiter. Quare quando olim multa iudicia, pauca arbitria, quia multi iniusti, pauci homines aequi; hodie omnia sunt arbitria: in quibus tamen aequitatis oftícium abiit in iuris necessitatem. Ad haec cura idem Constantinus in Christianam religionem venisset, in qua divinarum rerum scientia penes Ecclesiae patres est, iurisprudentia privatarum duntaxat rerum notitia evasit, nec ulterius scientia iusti; ut hodie verba legum tenere iurisprudentis non sit. Et quia aequitas naturalis in iudicíis potentissima facta est, eloquentia forensis prorsus obmutuit; ac iurisprudentia sua librorum mole coepit laborare. Itaque eleganter dicere possis et vere, iurisconsultos nostros in caussis veris oratorum, in fictis declamatorum invasisse possessiones: uti Iacobus Cuiacius de se diserte profitetur: quod, si quando ei caussae deessent verae, in quaestionibus scholasticis declamatorum exercebatur. Quam caussam inter alias corruptae eloquentiae, gravissimus quisquis eius libelli sit author, non numerati fortasse, quia hoc malum sub ea tempora oriri incipiebat, et mala sub ipsis nascendi initiis difficillime sentiuntur, et vel prudentissimos fallunt. Sed, ut ad rem, eo quo narravimus pacto res iurisprudentiae Romanae commutatae. Iurisprudentia, prius rigida, arcanum erat potentine patriciorum ad versus plebem; deinde benigna, arcanum fuit Romanorum principum adversus patricios. Quare reipublicae liberae interfuit eam non vulgari ; postea interfuit principum non esse celatam. Prius publici iuris omnes gnari, privatum arcanum erat; deinde publicum arcanum, privatum omnibus palam factum. Olim docebantur prius iuris publici prudentiam, deinde transibant ad respondendum de privato: hodie in privata iurisprudentia spectati ad consulendum de republica transeunt. Triplicis iuris una olim prudentia; nunc triplex, sacra, publica et privata. Et haec ipsa privata olim ad genera, hodie ad species magis spectat. Quare leges olim de iis quae ut plurimum accidunt: nunc de minutissimis factis conceptae sunt. Ac proinde olim paucae leges, innumera privilegia; hodie leges ita minutae, ut innumera privilegia esse videantur. Igitur merito prius erat