Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/110

unus, nisi furtim, in publicum editus. At, commutata in principatuin republica, Romani principes, uti principio ius comitiorum a populo ad senatum transtulerant, ita mox omnes de bello, pace, foederibus aliasque de republica deliberationes, et militiae potentiaeque arcana intra sacra domus coèrcuerunt. Eam enim «esse imperandi conditionem» Liviae Crispus dicebat, «ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur»: quae iurisconsulti illa lex regia est, quam non populi Romani voluntas iussit, sed ab eo reipublicae necessitas expressit; ut «cuncta, discordiis civilibus fessa, Augustus, nomine ’principia’, sub imperium acciperet», manu vero regia gubernaret. Sed, ut iidem Romani principes nobilibus aliquo pacto et senatui satisfacerent, et memores optimatium iactionem firmando principatui fuisse adversatam, haec iis potentiae simulacra obiecerunt. Senatui quidem concesserunt, ut de privatis rebus, ad principum tamen orationes, conderent iura. At eae orationes in speciem consulum relationes videbantur; re quidem ipsa, sententiae principum erant cum praerogativa suffragii; ut ne quid senatus de iure privato, nisi quod princeps vellet, et in quam sententiam vellet, consuleret. Quamobrem, dum firmaretur principatus, ipsi, constabilitis autem rebus, per quaestores candidatos recitarunt. Nobilibus vero non promiscue quibusvis, sed tantum obsequii explorati ius dederunt publice respondendi, multo in speciem maiori, quam antea authoritate; sed ita tamen, ut in ea duntaxat caussa, de qua consulerentur, ius facerent. Et, ut id ipsum quoque potentiae simulacrum iis attenuarent, ipsi autem vera potentia, nempe plebis studiis et favore multitudinis firmarentur, praetoribus permiserunt, ut, ubi leges asperiores cum privatis essent, aequitate lenirent; ubi deessent, per benignitatem supplerent: non tamen ita, ut leges ipsas immutarent, sed sub quadam religionis specie eas, sua virtute sive effectu, per aliquam fictionem, ad liberae iurisprudentiae exemplum, ut in bonorum possessionibus et actionibus rescissoriis factum videmus, frustrarentur. Atque ita praetores et iuris civilis custodes et aeciuitatis naturalis ministri facti sunt: nam in caussis, in quas diserta legum verba dirigebantur, directas; iis vero, in quibus legum verba vel dubia essent