Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/107

antea admodam pauci, Graecis omnino nulli? Quia apud Graecos philosophi iuris philosophiam, nempe doctrinam de republica, de iustitia legibusque tradebant ; qui «pragmatici» dicebantur, leges oratoribus ministrabant ; oratores autem in caussis ex facto ipso aequi argumenta inveniebant. Quare, cura apud Graecos iurisprudentia et philosophorum scientia, et pragmaticorum de legibus historia et oratorum facultate contineretur, apud eosdem de philosophia innumeri, orationum quam plurimi, nulli autem de iure libri erant. Philosophi autem Romanorum ipsi erant iurisconsulti, ut qui in una legum peritia omnem sapientiam posuerunt, sive sapientiam heroicorum temporum meram conservarunt : etenim haec fuit sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, et leges incidere ligno. Quare eadem definitione Romani iurisprudentiam, qua Graeci sapientiam, «divinarum humanarumque rerum notitiam» definiebant. Cum autem ea sapientia iustitia et civili prudentia tota ferme constet, doctrinam de republica et de iustitia multo rectius, quam Graeci, non disserendo, sed ipso usu reipublicae perdiscebant. Itaque, «veram, non simulatam philosophiam v sectantes (nam de his temporibus verba iurisconsulti verius dici possunt), in iis virtutibus prius publica persancte obeundo munia, magistratus nempe et imperia se fírmabant; senes tandem aetate earumdem virtutum compote ad iurisprudentiam animum, tamquam ad honestissimum vitae portum, appellabant. Sed et ipsa iurisprudentia patricii, tamquam «arcano potentine», utebantur. Cum enim tres essent Romanorum civium ordines, plebs, eques, senatus, nec patricii ullum in ea ordinein facerent, nulla certa eorum ratio habebatur, nisi arte aliqua ullum sibi in republica potentiae gradum adstruerent. Igitur cum ius triplex, sacrum, publicum privatumque, et in sacro ius augurium, in publico feciale, in privato autem actionum formulae continerentur, ut patricii comitia, quae