Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/106

quo et qua sit eundum: nempe per philosopliiam ad ipsius optimae contemplationem naturae. Cum enim una excolebatur philosophia, sive adeo una optima spectabatur natura, maximi in quoque istarum artium genere scriptores apud Graecos, Latinos et nostros floruerunt: artibus autem apud quosque eorum excultis, non perinde clari extiterunt. Exequamini, quaeso, de singulis rationem; et me nihil falsi dixisse invenietis. Quapropter qui artes ac disciplinas, quae nedum omnes, sed cunctae in philosophiae gremio continebantur, et ab ea, et inter se ipsas diviserunt, mihi tyrannorum similes fuisse videntur, qui amplissima opulentissimaque ac frequentissima hostium urbe potiti, quo tuti porro ab ea sint, urbem delent, et cives per pagos longe dissitos dissipanti ut ne ultra suae urbis magnificentia et opibus suorumque numero freti spiritus, animosque efferre, neve conspirare, et alii aliis auxilio esse possint.

XI

Id ipsum speciatim nostra iurisprudentia confirmemus, quae, quia Graecis ignota et priscis Romanis prorsus alia fuit, quaedam praecipua, quae hac in re insunt, et nostri argumenti sunt, dicere necesse est. Quatuor priores tituli primi Pandectarum libri, quibus, quae dicunt Graeci Priora , absolvuntur, sive doctrina de iurisprudentiae natura, eiusque fine, iustitia, argumento nempe iure, seu iusto, de legum caussis virtutibusque, et de earum interpretandarum ratione, quantula eius ingentis operis pars est? et tamen omnem iurisprudentiae artem expediunt. Quamquam quid hoc verbi est «ars prudentiae», cuius una ars est philosophia? Nam si cum auctore Methodi iuris civilis satis docto eleganter loqui velimus. Priora philosophiam iuris continent, reliquum totum corpus historiam; ego vero praeterea et ingentem generis iudicialis topicam continere affirmarim. Nam quid est, quod sane mirum, immensam librorum de iure molem cum nobis esse, tum post Edictum perpetuum Romanis fuisse, de quo Romanis