Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/89


gigantum mythologia 673

[12] Primum fuisse inhospitales. Nam, per montium lucos dispaiati, aliique ab aliis secreti, ut ipse quoque Homerus tradit, sua tantum curabant1.

[13] Hinc, in admirationem feritatis, postea confictum humanis carnibus vesci2. Illud autem verum: naturae sponte natis victitasse; sed praepostere, cum id a gigantibus erronibus factum sit. Nam certis haerentes sedibus industria sibi fructus invenere et pasturam exercuisse, quam nos post agriculturam narravimus introductam.

[14] In uxores et filios habuisse potestatem3. Namque ii certas uxores et ex iis certas familias habuerunt, in quas patria exercebant imperia.

[15] Ex gigantum erronum impietate impium Polyphemum facit, ut, si eum incedat libido, cum love ipso gerere inimicitias sustineat4. Sed praeposteram arguit narrationem, quod vatem inter gigantes consenuisse ipse Polyphemus excaecatus memoret, qui sibi eum ab Ulysse casum cecinerat5. Quod significat et connubia et familias inter gigantes auspiciis et divinatione, ac proinde deorum religione, fundatas.

[16] Speluncas in montibus habitasse6. Quod sane verum.

[17] Fuisse monoculos7. Id ex lucis confictum; nam, ut in lucis aliqua ex parte caelum observarent auspicia capturi, alicubi delucarunt lucos. Et ita verum quod grammatici docenti «lucum» inde quod non luceat dictum; et tamen «lucum» a «luci», si ve ab ea parte qua luceret, appellatum. Posteriores poetae ex harum rerum ignoratione hos lucos veluti unos oculos gigantum frontibus affinxere.

[18] Ulyssem praeusta trabe Polyphemum excaecasse 8. Haec sunt prima arma quibus primi gentium pugnarunt. Cum enim nondum ferri innotuisset usus, hastas igne acuebant; unde «praeustae sudes» celebre armorum genus barbaris mansit, ut romani historici passim memorant.


  1. Od., IX, 115, 186-7 [Ed.].
  2. Ib., 291-2, 311, 344, 347 [Ed.].
  3. Ib., 114-5 [Ed.].
  4. Ib., 273-7 [Ed.].
  5. Od., IX, 507-u [Ed.].
  6. Ib., 114 [Ed.].
  7. Ib., 382 sgg. [Ed.].
  8. Ivi [Ed.].