Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/58

642 notae in librum alterum

77.

(pag. 448, n. 1).

Ad illud ipsissimum instar quo, apud Homerum, Maron, sacerdos Apollinis, degebat in luco [Od., IX, 197-201], et illic res ad victum necessariae ei suppetebant ex iis quae deo de more offerebantur.


78.

(pag. 448, n. 2).

Cur sacerdotes coronati? — Cur monarchae sacri? —
Cur reges sacrorum?

Ex hoc divino regimine, quod omnium primum in terris probavimus, apud gentes oranes mansere sacerdotes coronati, ut supra in his Notis dictum1, et primi reges fuere reges quoque sacrorum. Quibus regnis in monarchica adstrictis, monarchae fuere sacri, et in libertatem resolutis, religionis ergo apud graecos βασιλεῖς ἱερῶν — ut apud athenienses ex Demosthene, In Neaeream [74 et 113], et Platone in Politicis, — «sacrorum reges» apud romanos, dicis caussa, perdurarunt.


79.

(pag. 454, n. 1).

[Mars plebei, Minerva heroes in bello.

Ut, apud Homerum, Iupiter Marti, a Diomede vulnerato, dicat eum tam improbum esse, ut, nisi ex se genitus esset, infimus omnium deorum haberetur [Il., VI, 897-9]. At Pallas Minerva primum post Iovem in concilio habet locum, et in contentionibus semper Marte superior [Il., XXI, 404 sqq.].

  1. Cfr., nel presente volume, Dissertationes, V, § 5 [Ed.].