Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/169

canones mythologici 753

briae Ulterioris oppido, nunc, Barrio teste1, Crepacuore, ubi Pythagoram habitasse ferunt, illue secum a Samo ulyssica vocabulo comportato: quod oppidum in excellentissimi Iohannis Baptistae Philomarini Roccae principis ditione nunc est.

ULTIMUS

t1 Quatenus a mythologia succurrendum historiae —
Initia historiae romanae illustrata.

[44] Historiarum initia, quae res seculo poetico affines narrant, siquae miracula aut improbabilia narrant, aliquod veruni continere, quod ex his mythologiae principiis est enarrandum, ut in Theseo fabulis vindicato praestimus 2. Heic restat Romulus3, qui ante Homerum floruit, nam is fuit Numae tempore, ut nos supra in Notis heic definivimus4.

[45] Rheae filius: cum Rhea sit eadem ac Ops, ut nos alibi diximus, filius foeminae optimae, sive heroidis, ex Albae regibus natae. Et Rhea sacerdos: nam, ut demonstravimus supra, heroes et heroides fuere sacerdotes (unde forsan latinis «sacerdos» mansit promiscui generis), nam Numa postea vestales instituit.

[46] Romulus ex Marte genitus: hoc est ex plebeio qui apud heroem suum militabat.

[47] Proinde abiectus in profluentam, ut monstrum: ex more heroico, qui in legem XII Tabularum postea abiit, ut supra diximus.

[48] A flumine Tiberi non extinctus: appicta Romulo tradito universali Diluvii et ab eo aliquot homines servatos esse, nempe Noachum cum sua familia.

[49] A lupa educatus: et traditio appicta Romulo promiscuae veneris, quam exercebant exleges; unde «lupae» meretrices et «lupanar» postribulum latinis mansere dieta.

  1. Gabriele Barri, De antiquitate et situ Calabriae: cfr. ristampa di Roma, 1737, con note e addizioni di Tommaso Aceti, p. 219 [Ed.].
  2. Cfr. lib. II, part. II, cap. XXIX (p. 521 sgg.) [Ed.].
  3. Sul quale, per altro, v. giá lib. II, parte II, cap. XXXII (p. 544 sgg.) [Ed.].
  4. Cfr. Dissertationes, IV [Ed.].