Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/123


de primarum gentium inhospitalitate 707

Praesens Barbaria cur sic dieta?

[7] Eadem numero de caussa, hodie mediterranea Africae ora, quae de christianis perpetuo rapit europaeis, ut hoc libro latius dictum est, «Barbaria» quoque vocatur.

vPrimi heroes latrones — Unde «latro» pro * milite»?

[8] Atque de hoc antiquissimo tempore accipiendum quod Thucydides Historiam initio tradit1: bovum abactiones et hominum plagia non probro, sed laudi heroibus data. Quam ad rem bellissime facit quod, apud vetustissimos poetas, indigenae citra convicium peregre appellentes interrogant «an sint latrones» (nempe an sint ipsissimi primi «hostess latinorum), ut in Orphicis Iason regi Aetetae, perconctanti quinam essent, respondet: Οὔτε νυ ληϊστῆρες ἱκανόμεν2: quod universim testatur Philostratus libro secundo3 De vita Apollonii. Ex quibus antiquissimis latrociniis heroum mansit, ad Plautum usque4, romanis ut «latrones» pro «militibus» acciperentur. Quare concludendum: ante troianum, bella omnia propter bovum abactiones, ut clypeus Achillis apud ipsum Homerum5, et propter foeminarum raptus, ut testatur Horatius, satyra tertia libri primi6, gesta esse, nempe inter primas gentes perpetua latrocinia fuisse. Qui mos inhospitalis et barbarus primarum gentium ex ipsa primarum rerumpublicarum natura profluxit: quae, quanquam hospitiis sive asylis, ut in his libris abunde dictum, per clientelas inchoatae, tamen ipsa asyla ararum custodia sunt constituta.

Unde «condere gentem», «condere leges», «condere regna»?

[9] Et sane primi gentium, se abscondendo in lucis et condendo maiorum cadavera, familias gentesque fundarunt; abscondendo leges, sive scientiam auspiciorum, clientelas con-

  1. 1, 5 [Ed.].
  2. Argonautica, v. 827 [Ed.].
  3. Veramente, nel lib. III, cap. 24 [Ed.].
  4. Mil. gl., 949 [Ed.].
  5. Il., XVIII, 483 sgg.
  6. Vers. 107 sgg. [Ed.].