Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/98

356 pars posterior - caput ix

Taciti sordes et Caesaris laboriosam duramque libertatem, crassus, prae diu humente terra, aer in caussa fortasse fuit ut sub eo corpora proceriora provenirent — uti populi in aquosis locis mira proceritate excrescunt — an hinc ab «humore» terra «humus», sive rectius ab hac «humo» dictus est «humor», quod e terra aquas nasci viderent? Et ob hanc caeli crassitiem gigantes in miram stupiditatem, praeter corporum vasticiem, provenere, ut ad deorum metum fulmine essent excitandi. Et hinc graecis δεός «metum» significavi: unde δείδω, «timeo», factum est. Atque hinc illud sit:

Primus in orbe deos fecit timor.

[42] Non tam sero orientales deûm incessit religio, quia non fulmine incessit, ut dictum est1.



  1. Cfr. Dissertationes, III [Ed.].