Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/93


de gigantibus 351

Gigantium demonstratio.

[20] Ex hac, quam exleges impii traduxere prorsus efferam vitam, provenere post Diluvium in profana historia gigantes, de quibus sacra historia haec narrat quinque:

I

[21] Ante Diluvium fuisse, et Deo praecipuam Diluvii caussam fuisse.

II

[22] Ab «filiis Dei», qui ad «filias hominum» intrarant, ortos esse.

III

[23] Eosque fuisse «potentes a seculo» et «famosos viros».

IV

[24] Aliquanto post Diluvium eos memorat in Nimbrodo seu Nembrot.

V

[25] Inter pios credentes non natos esse.

[26] Demonstrantur gigantes ex hoc foedo victu provenisse1 primo historia civili, secundo historia naturali.

Historia civili.

[27] Civilis historia prostat apud Iulius Caesar et apud Cornelius Tacitus, qui, dum in caussas inquirunt de vastis Germanorum corporibus, quisque unam affert, quae ambae, uti in id effectum conveniunt, ita sunt copulandae. Caesar2 dicit esse summam adolescentum ab omni disciplina libertatem,

  1. Cosí, nelle postille margin. e nei due errata-corrige, corr. «pervenisse» [Ed.].
  2. De bello gallico, lib. VI, cap. 6.