Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/62

CAPUT II

DE PRINCIPIIS HUMANITATIS

«Humanitas» quid? — Cur studia linguarum «humanitatis» dicta?

[1] Humanitas est hominis hominem iuvandi affectio: quod quia potissimum sit oratione, nempe consiliis, admonitionibus, exhortationibus, consolationibus, obiurgationibus, hinc puto factum quod studia linguarum dicantur «humanitatis», nisi forte quia humanitas potissimum linguis conciliata1.

Humanitatis partes duae, pudor, libertas,
ex quibus ambabus liberalitas.

[2] Sed ex latiori genere humanitas heic a nobis accepta e duobus principiis constat, pudore et libertate, ex quibus ambobus liberalitas coalescit, quae virtus hoc hominis ingenium dirigit perficitque. Homo enim hominem iuvat aut sermone aut opera aut re. In unaquaque harum trium rerum, ut recte fiant, pudor et libertas unitae adsint oportet, nam servilis pudor adulatorum est, qui, ne dum genus humanum non iuvant, omnino perdunt, nam homines ex stultis prorsus insanos faciunt, ut inde in gravissima mala coniiciantur. Contra, acerbae obiurgationes et graves irritant saepe magis quam absterrent a prave factis aut male consultis homines. Opera autem, nisi ingenua sit, ea est necessarius, ut pecudum, labor2. Postremo libertas immodesta iuvandi alios est prodigalitas, quae ut plurimum in immeritos rem profundit, et dantes et accipientes ex aequo perdit.

  1. «Nisi... conciliata», postilla marginale non rifusa nelle Notae [Ed.].
  2. Unde lex Aquilia inter pecudes numerat servos.