Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/58

316 pars posterior - caput i

Theseus, a quo graeca historia sumit exordium, quot quantisque fabulis est exornatus? Quare, antequam huius operis synopsim italice ederemus, nedum aequo animo, sed etiam lubenti auditum illud Satyrici:

... Quicquid Graecia mendax
Audet in historia1.

[18] Roma autem diu post etiam gentes minores fundata est; et romanis diu ille mos mansit, quem Sallustius in Coniuratione Catilinae memorat: «sua ab aliis benefacta laudari quam ipsi aliorum narrare malebant».

Rei historicae scriptores verbo negant, re fatentur historiam
sua non hahere principia — Ecquaenam forent?

[19] Hinc conficitur profanam historiam principia, quae magnifici ea de re librorum tituli venditant, hactenus non habere; quod tantundem est ac quod de re historica scriptores ingenue fatentur historiam profanam nec certas habere origines nec certam successionem. Non ea sane essent res temporis obscuri in lucem editae, res temporis heroici a fabulis excussae: quas si nossemus, sciremus caussas ex quibus res temporis historici natae sunt.

Etymologia hactenus infirma, et quid ita? —
Primum infirmitatis argumentum — Argumentum secundum.

[20] Et conficitur hoc quoque aliud quod nos philologis obiicimus universis: satis infirmam hactenus eorum esse etymologiam, a qua veras verborum origines et progressus, si certas rerum origines et successiones historia nobis enarrasset, haberemus. Unde ii saepe, simili unius syllabae sive adeo unius literulae sono et qualicumque generica rerum similitudine, origines verborum latinorum, exempli gratia, ab graeca vel hebraea aliave lingua longe dissita enarrasse sibi videntur, cum non animadvertissent in vocibus, quas primas inter latinos natura

  1. Vide Notas, 6 [postilla marginale].