Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/301


romanae magnitudinis caussae 559

citra obsequium, longe ante ponit. Heic tantum addimus inter artes, quibus patres plebem aere alieno demersam habebant, ne unquam censu in senatorium ordinem pervenirent, in quo imperia capesserent, et hanc fuisse: ut ne agraria perlata unquam ditaretur.

Oppressio plebis a patribus domi, caussa mansuetudinis
romanae in victos foris.

[12] Quae plebis romanae oppressio domi mansuetudinem et magnanimitatem romanis in victas provincias faciebat.

Ut leges alias civiles virtutes docuere romanos?

[13] Et ipsis actibus legitimis cives prudentiam condiscebant, qui disertis sibi verbis cavere docebantur, et diu deliberare, semel decernere, quando ii actus neque diem admittebant neque conditionem, neque poterant iterari. Unde inter romanos nullae ex pactis actiones olim proditae, ne ius adesset temeritati, et tam sera formula de dolo a Gallo Aquillio inventa, tanquam esset romano cive indignum postulare se deceptum, errasse vel lapsum esse. Et industria intentata, cum quisque curaret res suas1: unde sero mandati actio inter romanos introducta, et diu celebre illud: «Per extraneam personam acquiri nemini». Usucapio autem inertiam deterrebat: unde turpe ac degeneris animi res virtute partas per inertiam amittere. Iuribus praediorum indito vocabulo «servitutis», quae patientia constituitur: romani servile pati putarent. Quare lex Aquillia sero et quidem plebiscito lata, quod indignum putarent romanos postulare ius de accepto damno, quod virtute vindicare oportebat. Et sera actio «Vi bonorum raptorum» et poena quam furti manifesti leviore, atque haec ipsa a praetore introducta. Uti et sera actio «Quod metus caussa», item praetoria, ut turpe putarent civem romanum metu adactum et vi cessisse.

  1. Cfr. Notae, 142 [Ed.].