Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/298

554 pars posterior - caput xxxiii

CAPUT XXXIV1

TRES FONTES SEU TRIA CAPITA UNIVERSI ROMANI IURIS
ROMANAE MAGNITUDINE CAUSSAE

[1] Cum igitur respublicae iis artibus crescant, ut super quibus institutis fundatae sunt, perseverent; et respublica, in immensum aucta, ut romana, hoc triplici iure fundata sit, connubio, patria potestate et nexu, quoquo eorum religione perfuso; necessario quoque factum ex huius triplicis iuris custodia omnem imperii romani magnitudinem natam esse.

Ut religione res romana crevit?

[2] Auspiciis enim Urbs a Romulo fundata fuerat, et auspiciis omne ius publicum privatumque, sacrum et profanum, continebatur. Igitur patres, ut haec omnia haberent in manu, sua caussa sancte custodierunt religiones. Unde illae Curtii domi, Deciorum foris devotiones; illa Attilii Reguli fortissima promissi fides; illa Horatii Pulvilli, ne filii quidem mortis obnunciatione intermissa, sed prohibito luctu, fortissime templi dedicatio peracta; religione consulatus dictaturae ultro abdicatae.

Custodia connubii virtutum certamina inter plebem
et patres peperit.

[3] Custodia connubii, unde diu solis patribus ad imperia et sacerdotia aditus patuit, magnanimitatem plebis et patrum generositatem in praeclarissimum virtutis certamen commisit, ut utrique fortissima pro patria facinora ederent: ut plebei connubiis, imperiis, sacerdotiis patrum se dignos praestarent;

patres autem belli ferocia plebibus anteirent, unde dignissi-

  1. Testo: «Caput XXXIII» [Ed.].