Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
«Duella», «duellatores» — «Hostis», aequalis — Iustitia interna bellorum — «Hostimentum», «hostire» — «Duellio», «perduellis» — Servus poenae — «Rebellio».
[5] Dum prima bella publica «duella» dicta (uti, diu etiam post, Plautus1 romanos «duellatores optimos» appellavit, externi amici «hostes», sive aequales, vocati sunt. Deinde «bella» dixere, et belligerantes vocarunt «hostes»: quod vocabulum id naturae ius gentes commonuit, ut potestates civiles tantum bella urgeant quantum par pari referant, quod dixerant «hostimentum» a verbo «hostire» (aequare). Inde externae amicitiae «hospitia» dicta mansere. Et caedes domi facta «duellio» primum, ut «duellio» Horatio dicta apud Livium; deinde «perduellio» vocata, quasi «perduelles» essent plusquam hosterni hostes, et ob id servi poenae fiebant; tandem «perduellio» «rebellionem» significavit.
Cur inter priscas gentes aeterna hostilitas?
[6] Namque, ut gentes minores conditae sunt, aliae aliis per iniurias innotuere. Itaque, cum omnes sibi ab aliis metuerent, hostilitas inter eos aeterna erat: quare licebat perpetuo ab hostibus rapere. Unde fluxit in XII Tabulas caput illud: «Adversum hostem aeterna auctoritas esto».
Bellorum indictio — Prima bella «tumultus».
[7] Igitur, antequam iure minorum gentium bellis solennitas indictionis introduceretur, bella fuere «tumultus», qui proprie est «timor multus» ad repentinos et indictos hostium insultus. In cuius vocis definitione stat Marci Antonii caussa, apud Ciceronem, in una Philippicarum2.
Cur Africae ora dicta «Barbaria»?
[8] Qui mos hodie afris, Interni maris accolis, permanet, quam orbis plagam fortasse ob hunc ipsum barbarum morem