Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/253


de legum poenalium origine 511

Natura iudiciorum apud romanos.

[19] Hunc ipsum naturae ordinem haec res apud romanos servavit: nam principio «legis aedo» nihil aliud significavi nisi executionem poenae in facinorosos, uti δίκη graecis «accusationem» significavit.

Prius nata publica.

[20] Id tradit Livius in Marci Horatii iudicio. Quod mansit postea, ut formula accusationis et poena «lex» diceretur, ut reus legis Iuliae de adulteriis, damnatus lege Cornelia de falsis; et quanquam lenitae vel exasperatae sint primarum legum poenae, tamen ex iisdem legibus rei accusari damnarive dicuntur.

Diu post privata — Mos primarum gentium ex parte servatus graecis,
ex parte romanis.

[21] De privatis autem caussis diu aedones romanis ineditae: tantum cives in officio continuit prima poenarum et iudiciorum primis legibus edicta severitas. Qui mos gentium — tandiu servatus romanis donec lex XII Tabularum lata est, ut tradit Pomponius — antiquissimus ab Aristotele observatur in Ethicis, qui tradit vetustissimas fuisse respublicas in quibus de iure privato nullae proditae leges, ne cives temere aliorum sequerentur fidem et eorum temeritas rempublicam litibus inquietaret1. Quod inter graecos ex parte servatum, qui pecunia praesenti commercia agitabant, unde illud «graeca fide mercari»; et ex parte apud romanos, apud quos ex nudis pactis non datur actio.

Qua ratione violentiae imagines introductae?

[22] Postremo, quo omnis vis privata a republica abesset, vel iustis violentiis a iure maiorum gentium introductis, ordines rerumpublicarum quasdam violentiae imagines iure civili

  1. 1) Cfr. Politica, pp. 1268 b 39-40, 1269 a 11-12, 1324 b 7 sgg. [Ed.].