Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/247


de origine et iure monarchiarum 505

[3] Eaque ratione, ut qui ad aras confugerunt — quia in ilio statu exlegi, in quo genus humanum impium et flagitiosum in sui exitium corruisset, nisi ab inclytis recepti essent, salvi esse non poterant, — tanquam servorum quaedam rudimenta, sub imperium venere inclytorum1, ita deinde optimates huic summo imperio cessere monarchis, simili item iure ac si iure minorum gentium regna belli iure quaesissent.

Ius monarchicum assertum antiquissimum ante publica bella —
Grotii principia firmantur — Gronovius ad Grotium perstringitur.

[4] Atque ita ius regnorum monarchicorum antiquissimum assertum puto. Quod Grotius in genere intellexit, sed in specie non agnovit, qui duas eius iuris monarchici caussas statuit: alteram, si qui bellum gerit, suo aere gerat — quod antiquissimis illis temporibus accommodari non potest; — alteram, si qui in imperium veniunt, aliter salvi esse non possunt: quod de antiquissimis monarchiis neque is neque alius unquam existimarunt, neque existimare sane potuerunt, qui omnes, ex errore omnium temporum, vetustate firmato, putarunt prima regna, citra hanc necessitatem, populorum consensu nata esse. Quod dictum sit contra Gronovium, qui, in suis ad Grotium notis, huius doctrinam convellere, sed satis infirme, conatur.


  1. Cfr. Notae, 122 [Ed.].