Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/206

462 pars posterior - caput xxi

Quando igitur infirmi, salutis caussa, in haec omnia aliena venissent, aequum erat ut recepti agris adsignatis sibi ad sustentandam vitam, quam salvam cupierant, contenti essent.

«Assignationis» et «agri assignati» origo —
Origo «receptorum».

[33] Unde assignatio postea iurispatronatus praecipua in iure romano pars fuit, et in doctrina de limitibus unum e tribus agrorum generibus erat, qui «assignati» dicebantur. Et «recepti» fuerunt tanquam iuris maiorum gentium servi, sive servorum iure minorum gentium prima rudimenta.

Gentium religiones et respublicae falsa persuasione,
non mendacio, fundatae.

[34] Titus Livius haec partim, non omnino, tradit ex vero, cum neque illius semplicitatis neque fortitudinis sit ut «natam e terra sibi prolem ementirentur», quod vitium servile est. Rectius fortasse dicemus inclytos id verum credidisse, et diuturnitatem temporis, in ea linguae et scripturae stimma ignoratione, obliterasse illas primas terras a maioribus lectas esse; et ita, vel falsas, religiones, non mendacio, sed falsa persuasione in respublicas promanasse; neque, ut Livius ait1, «vetus urbes condentium consiiium» id fuisse.

Historia romana illustratur — Fundamentum totius rei romanae.

[35] Atque de hoc iure gentium intelligendi apud Livium 2 sunt patres, qui adversus Canuleium tribunum plebis, legis auctorem de connubio patrum et plebis, dicunt: confundi iura gentium (idest maiorum, quae romani patres sancte custodiebant); ea lege perturbari ius auspiciorum; eoque discrimine sublato, ferarum ritu (innuit exleges nefarios, quos diximus), promiscua connubia haberi, ut qui natus sit, ignoret cuius sit sanguinis. De bis inclytorum patribus accipiendus est Appius

  1. I. 8 [Ed.].
  2. IV, 2 [Ed.].